Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

V. DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS

16

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

16 Q. Minucius consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam omnibus obversaretur Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendos, iussit adequitare faucibus, quae tenebantur. Primo intenti hostes, ne lacesserentur, stationem obiecerunt. De industria Numidae ad augendum sui contemptum labi equis et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. Ad novitatem rei laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque resoluti sunt. Quod ubi animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis calcaribus per intermissas hostium stationes eruperunt; quorum deinde cum proximos in[cen]derent agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclusosque Romanos emittere.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License