Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

V. DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS

24

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

24 Iphicrates in Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos descensus erat, nocte paucis intra castra relictis imperavit, multos ignes facerent, eductoque exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus est transire barbaros; locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos conversa, parte exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License