Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

V. DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS

28

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

28 Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmentorum, subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turbaretur pecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit. Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt; dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris continuit. Varbari obsistente nullo profecti sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License