Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

VI. DE INSIDIIS IN ITINERE FACTIS

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

VI. DE INSIDIIS IN ITINERE FACTIS

1 Fulvius Nobilior, cum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et cognovisset a perfugis hostes novissimum agmen eius adgressuros, fortissimam legionem primo ire, ultima sequi iussit impedimenta. Ita factum pro occasione amplexi hostes diripere sarcinas coeperunt. Fulvius legionem, de qua supra dictum est, quinque cohortes in dextram viae partem direxit, quinque ad sinistram, atque ita praedationi intentos hostes explicato per utraque latera milite clausit ceciditque.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License