IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
2 Idem, hostibus tergum eius in itinere prementibus, flumine interveniente non ita magno, ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapididate, alteram legionem in occulto citra flumen conlocavit, ut hostes paucitate contempta audacius sequerentur. Quod ubi factum est, legio, quae ob hoc disposita erat, ex insidiis hostem adgressa vastavit.