Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

VIII. DE DISTRINGENDIS HOSTIBUS

3

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 Fabius Maximus quinto consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etruscorum, Samnitium adversus populum Romanum exercitus coissent, contra quos et ipse trans Appenninum in Sentinate castra communiebat, scripsit Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant, copias ad Clusium moverent. quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique deverterunt; relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius adgressi vicerunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License