Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

VIII. DE DISTRINGENDIS HOSTIBUS

5

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

5 T. Didius, paucitate suorum diffidens, cum in adventum earum legionum, quas exspectabat, traheret bellum et occurrere eis hostem comperisset, contione advocata aptari iussit milites ad pugnam ac de industria neglegentius custodiri captivos. Ex quibus pauci, qui profugerant, nuntiaverunt suis pugnam imminere; et illi, ne sub exspectatione proelii diducerent viris, omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur; legiones tutissime nullo excipiente ad Didium pervenerunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License