IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
8 Q. Metellus adversus Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos eius corrupit, ut sibi proderent regem; cum et alii venissent, idem fecit; eodem consilio usus est et adversus tertios. Sed de captivitate Iugurthae res parum processit; vivum enim tradi sibi volebat. Plurimum tamen consecutus est, nam cum interceptae fuissent epistulae eius ad regios amicos scriptae, in omnis eos rex animadvertit spoliatusque consiliis amicos postea parare non potuit.