Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

IX. DE SEDITIONE MILITUM COMPESCENDA

3

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 Cn. Pompeius, trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum moveret, si solos evocasset nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant, venire iussit. Ita et noxii minore cum metu, quia non segregati ideoque non ex causa culpae videbantur arcessiri, paruerunt et illi, quibus integra erat conscientia, custodiendis quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga inquinarentur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License