Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

X. QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

X. QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR

1 Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentes doceret, adductis in conspectum duobus equis, praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter affectos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equo exili universam caudam abrumpere, gracili autem valentiorem per singulos pilos vellere. Cumque gracilis fecisset, quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum cohortium per hoc vobis exemplum ostendi, milites; insuperabiles sunt universas adgredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit."


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License