IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
3 Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam posuisset multoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus pugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles. Quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen et, cum facile depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius iniquitate locorum a paucioribus victi sunt.