Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

X. QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR

4

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

4 Scorylo, dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanum neque tamen sibi temptandum arbitraretur, quia externo bello posset concordia inter cives coalescere, duos canes in conspectu popularium commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit, quem protinus canes omissa inter se ira adgressi sunt. Quo exemplo prohibuit barbaros ab impetu Romanis profuturo.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License