Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

XI. QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM EXERCITUS

2

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

2 Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit unam legionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque numeratae pecuniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari merces proditoribus posset; se autem his qui contulissent pollicitus est consummata victoria ampla insuper praemia daturum. Quae persuasio Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara victoria commisso statim bello parata est.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License