Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

XI. QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM EXERCITUS

6

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

6 Epaminondas dux Thebanorum adversus Lacedaemonios dimicaturus, ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus adiuvarentur, pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis, si victoria poterentur, omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eorum et liberis in servitutem abductis Thebas diruere. Qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani Lacedaemonios expugnaverunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License