Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

XI. QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM EXERCITUS

19

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

19 Cyrus, rex Persarum, ut concitaret animos popularium, tota die in excidenda silva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eis liberalissimas epulas et interrogavit, utro magis gauderent. Cumque ei praesentia probassent, "atqui per haec", inquit, "ad illa perveniendum esOf; nam liberi beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis", atque ita eos ad cupiditatem proelii concitavit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License