Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

I. DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

I. DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO

1 P. Scipio in Hispania, cum comperisset Hasdrubalem Poenorum ducem ieiuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam suos, quibus praeceperat, ut quiescerent et cibum caperent; cumque hostes inedia, siti, mora sub armis fatigati repetere castra coepissent, subito copias eduxit et commisso proelio vicit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License