Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Opuscula rerum rusticarum

DE ARTE MENSORIA

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

DE ARTE MENSORIA

Principium artis mens<o>riae in agendi[s] positum est experimento. Exprimi enim locorum aut modi veritas sine rationa[bi]libus lineis non potest, quoniam omnium agrorum extremitas flexuosa et inaequali[s] cluditur finitione, quae propter angulorum dissimilium multitudinem numeris suis manentibus et cohiberi potest et extendi: nam sol<a> mobile[m] habent spatium et incertam iugerum enuntiationem. Sed ut omnibus extremitatibus species sua constet et intra clusi modus enuntietur, agrum quo usque loci positio permittet rectis lineis dimetiemur: ex quibus proximam quamque extremitat<iu>m obliquitatem per omnes angulos facta normatione conplectimur, et coher<cita>m mensuralibus <lineis> statutis certo pr<ae>cent<uria>to spatio simil<i> futurae tradimus formae: modum autem intra lineas clusum rectorum angulorum ratione subducimus. Subiectas deinde extremitatium partes, are<as> tangentium nostrarum postulationum, podismis suis ad<a>eramus, et adscriptis spatio suo finibus ipsam loci reddimus veritatem.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License