IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
4 Postumius consul in Sicilia, cum castra eius a Punicis trium milium passuum spatio distarent et dictatores Carthaginiensium cotidie ante ipsa munimenta p92Romanorum dirigerent aciem, exigua manu levibus adsidue proeliis pro vallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iam Poeno, reliquis omnibus per quietem intra vallum praeparatis, ex more pristino cum paucis sustentavit incursum adversariorum ac solito diutius detinuit. Quibus fatigatis post sextam horam et iam se recipientibus, cum inedia quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem praedicta profligaverant incommoda, fugavit.