Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

I. DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO

5

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

5 Iphicrates Atheniensis, quia exploraverat eodem adsidue tempore hostes cibum capere, maturius vesci suos iussit et eduxit in aciem egressumque hostem ita detinuit, ut ei neque confligendi neque abeundi daret facultatem. Inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilominus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quam inedia statim ad curam corporis et cibum capiendum festinaverunt. Iphicrates rursus eduxit et incompositi hostis adgressus est castra.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License