Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

I. DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO

17

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

18 Lysander Lacedaemonius adversus Athenienses apud Aegospotamos instituit certo tempore infestare naves Atheniensium, dein revocare classem. Ea re in consuetudinem perducta, cum Athenienses post digressum eius ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine classem et recepit. Tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos adortus occidit et universas naves cepit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License