Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

II. DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO

4

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

4 Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia Maiore apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim cum parte copiarum adeptus, in subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum a latere invasit; aversumque et eorundem protinus pedites proturbantem insecutus clarissimam victoriam rettulit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License