IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
7 Idem apud Cannas, cum comperisset Volturnum amnem ultra reliquorum naturam fluminum ingentis auras mane proflare, quae arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret. Quibus p102incommodis mire hosti adversantibus illam memorabilem adeptus est victoriam.