Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

II. DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO

11

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

11 Xanthippus Lacedaemonius sola loci commutatione fortunam Punici belli convertit. Nam cum a desperantibus iam Carthaginiensibus mercede sollicitatus animadvertisset Afros quidem, qui equitatu et elephantis praestabant, colles sectari, a Romanis autem, quorum robur in pedite erat, campestria teneri, Poenos in plana deduxit; ubi per elephantos p104dissipatis ordinibus Romanorum sparsos milites per Numidas persecutus eorum exercitum fudit, in illam diem terra marique victorem.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License