Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

II. DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO

13

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

13 Lacedaemonii CCC contra innumerabilem multitudinem Persarum Thermopylas occupaverunt, quarum angustiae non amplius quam parem numerum comminus pugnaturum poterant admittere. Eaque ratione, quantum ad congressus facultatem, aequati numero barbarorum, virtute autem praestantes, magnam eorum partem ceciderunt nec superati forent, nisi per proditorem Ephialten Trachinium circumductus hostis a tergo eos oppressisset.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License