Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

III. DE ACIE ORDINANDA

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

III. DE ACIE ORDINANDA

1 Cn. Scipio in Hispania adversus Hannonem ad oppidum Indibile, cum animadvertisset Punicam aciem ita directam, ut in dextro cornu Hispani constituerentur, robustus quidem miles, sed qui alienum negotium ageret, in sinistro autem Afri, minus viribus firmi, sed animi constantiores, reducto sinistro latere suorum, dextro cornu, quod validissimis militibus exstruxerat, obliqua acie cum hoste conflixit. Deinde fusis fugatisque Afris Hispanos, qui in recessu spectantium more steterant, facile in deditionem compulit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License