Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

III. DE ACIE ORDINANDA

3

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 Pammenes Thebanus, conspecta Persarum acie, quae robustissimas copias in dextro cornu conlocatas habebat, simili ratione et ipse suos ordinavit omnemque equitatum et fortissimum quemque peditum in dextro cornu, infirmissimos autem contra fortissimos hostium posuit praecepitque, ut ad primum impetum eorum fuga sibi consulerent et in silvestria confragosaque loca se reciperent. Ita frustrato robore exercitus, ipse optuma parte virium suarum dextro cornu totam circumiit aciem hostium et avertit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License