Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

III. DE ACIE ORDINANDA

7

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

7 Contra Hannibal ad Cannas reductis cornibus productaque media acie nostros primo impetu protrusit. Idem conserto proelio, paulatim invicem sinuantibus procedentibusque ad praeceptum cornibus, avide insequentem hostem in mediam aciem suam recepit et ex utraque parte compressum cecidit. Veterano et diu edocto usus exercitu, hoc enim genus ordinationis exsequi nisi peritus et ad omne momentum respondens miles vix potest.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License