Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Opuscula rerum rusticarum

DE ARTE MENSORIA

2

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Haec ubique una ratione fieri multiplex locorum natura non patitur, oppositis ex alia parte montibus, alia flumine aut ripis aut quadam iacentis soli voragine, cum pluribus confragosorum locorum iniquitatibus, saepe et cultur<is>, propter quae maxime ad artis copia<m> est recurrendum. Debet enim <minima> quaeque pars agri in potestate esse mensoris et habit[ur]a rectorum angulorum ratione sua postulatione constringi. Itaque maxime providere debemus, quo usu ferramenti quidquid occurrerit transeamus; adhibere deinde metiundi diligentiam, qua[e] potius actus incess<us l>imitationis effectum laterum longitudine[s] aequ[e]et; ferramento primo ut<i> et omnia <momen>ta perpenso dirigere, <oculo> ex omnibus corniculis ex<t>ensa ponderibus et inter se conparata fila seu nervias ita perspicere, donec proxima[m> consumpto alterius visu sola<m intue>atur; tunc dictare moetas, et easdem transposito interim extrema meta ferramento reprehendere eodem momento quo tenebatur, et coeptum rigorem ad interversuram aut ad finem perducere. Omnibus autem interversuris tetrantis locum perpendiculus ostendat.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License