Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

III. DE ACIE ORDINANDA

13

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

13 Gastron Lacedaemonius, cum auxilio Aegyptiis adversus Persas venisset et sciret, firmiorem esse Graecum militem magisque a Persis timeri, commutatis armis Graecos in prima posuit acie et, cum illi aequo Marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum. Persae cum Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent, superveniente multitudine, quam ut Graecorum expaverant, cesserunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License