Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

III. DE ACIE ORDINANDA

16

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

16 Hannibal adversus Scipionem in Africa, cum haberet exercitum ex Poenis et auxiliaribus, quorum pars non solum ex diversis gentibus, sed etiam ex Italicis constabat, post elephantos LXXX, qui in prima fronte positi hostium turbarent aciem, auxiliares Gallos et Ligures et Baliares Maurosque posuit, ut neque fugere possent Poenis a tergo stantibus et hostem oppositi, si non infestarent, at certe fatigarent. Tum suis et Macedonibus, qui iam fessos Romanos integri exciperent, in secunda acie conlocatis, novissimos Italicos constituit, quorum et timebat fidem et segnitiam verebatur, quoniam plerosque eorum ab Italia invitos extraxerat.

Scipio adversus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte ordinatum per hastatos et principes et triarios opposuit; nec continuas construxit cohortes, sed manipulis inter se distantibus spatium dedit, per quod elephanti ab hostibus act i facile transmitti sine perturbatione ordinum possent. Ea ipsa intervalla expeditis velitibus implevit, ne interluceret acies, dato his praecepto, ut ad impetum elephantorum vel retro vel in latera concederent. Equitatum deinde in cornua divisit et dextro Romanis equitibus Laelium, sinistro Numidis Masinissam praeposuit. Quae tam prudens ordinatio non dubie causa victoriae fuit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License