IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
20 Paulus adversus Persen Macedonum regem, cum is phalangem suorum duplicem mediam in partem direxisset eamque levi armatura cinxisset et equitem utroque cornu conlocasset, triplicem aciem cuneis instruxit, inter quos velites subinde emisit. Quo genere cum profligari nihil videret, cedere instituit, ut hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quae ex industria captaverat. Cum sic quoque, suspecta calliditate recedentium, ordinata sequeretur phalanx, equites a sinistro cornu praeter oram phalangis iussit transcurrere citatis equis, tectos, ut obiectis armis ipso impetu praefringerent hostium spicula. Quo genere telorum exarmati Macedones solverunt aciem et terga verterunt.