Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

III. DE ACIE ORDINANDA

21

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

21 Pyrrhus pro Tarentinis apud Asculum, secundum Homericum versum quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnites Epirotasque, sinistro Bruttios atque Lucanos cum Sallentinis, in media acie Tarentinos conlocavit, equitatum et elephantos in subsidiis esse iussit.

Contra consules, aptissime divisis in cornua equitibus, legiones in prima acie et in subsidiis conlocaverunt et his immiscuerunt auxilia. XL milia utrimque fuisse constat. Pyrrhi dimidia pars exercitus amissa, apud Romanos V milia desiderata sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License