Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

IV. DE ACIE HOSTIUM TURBANDA

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

IV. DE ACIE HOSTIUM TURBANDA

1 Papirius Cursor filius consul, cum aequo Marte adversus obstinatos Samnites concurreret, ignorantibus suis praecepit Spurio Nautio, ut pauci alares et agasones mulis insidentes ramosque per terram trahentes a colle transverso magno tumultu decurrerent. Quibus prospectis proclamavit victorem adesse collegam, occuparent ipsi praesentis proelii gloriam. Quo facto et Romani fiducia concitati proruere et hostes pulvere perculsi terga verterunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License