Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

IV. DE ACIE HOSTIUM TURBANDA

2

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

2 Fabius Rullius Maximus quarto consulatu in Samnio, omni modo frustra conatus aciem hostium perrumpere, novissime hastatos subduxit ordinibus et cum Scipione legato suo circummisit iussitque collem capere, ex quo decurri poterat in hostium terga. Quod ubi factum est, Romanis crevit animus et Samnites perterriti fugam molientes caesi sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License