Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

IV. DE ACIE HOSTIUM TURBANDA

3

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 Minucius Rufus imperator, cum a Scordiscis Dacisque premeretur, quibus impar erat numero, praemisit fratrem et paucos una equites cum aeneatoribus praecepitque, ut, cum vidisset contractum proelium, subitus ex diverso se ostenderet iuberetque concinere aeneatores; resonantibus montium iugis species ingentis multitudinis offusa est hostibus, qua perterriti dedere terga.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License