Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

IV. DE ACIE HOSTIUM TURBANDA

4

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

4 Acilius Glabrio consul adversus Antiochi regis aciem, quam is in Achaia pro angustiis Thermopylarum direxerat, iniquitatibus loci non irritus tantum, sed cum iactura quoque repulsus esset, nisi circummissus ab eo Porcius Cato, qui tum, iam consularis, tribunus militum a populo factus in exercitu erat, deiectis iugis Callidromi montis Aetolis, qui praesidio ea tenebant, super imminentem castris regiis collem a tergo subitus apparuisset. Quo facto perturbatis Antiochi copiis utrimque irrupere Romani et fusis fugatisque castra ceperunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License