Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

4

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

4 L. Metellus consul in Sicilia bellum adversus Hasdrubalem gerens, ob ingentem eius exercitum et CXXX elephantos intentior, simulata diffidentia intra Panhormum copias tenuit fossamque ingentis magnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Hasdrubalis, qui in prima acie elephantos habebat, praecepit hastatis, tela in beluas iacerent protinusque se intra munimenta reciperent. Ea ludificatione rectores elephantorum concitati in ipsam fossam elephantos egerunt. Quo ut primum illati sunt, partim magnitudine telorum confecti, partim retro in suos act i totam aciem turbaverunt. Tunc Metellus, hanc opperiens occasionem, cum toto exercitu erupit et adgressus a latere Poenos cecidit ipsisque [ut] elephantis potitus est.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License