Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

12

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

12 Maharbal, missus a Carthaginiensibus adversus Afros rebellantes, cum sciret gentem avidam esse vini, magnum eius modum mandragora permiscuit, cuius inter venenum ac soporem media vis est. Tum proelio levi commisso ex industria cessit. Nocte deinde intempesta relictis intra castra quibusdam sarcinis et omni vino infecto fugam simulavit; cumque barbari occupatis castris in gaudium effusi avide medicatum merum hausissent et in modum defunctorum strati iacerent, reversus aut cepit eos aut trucidavit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License