Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

18

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

18 Memnon Rhodius [rex], cum equitatu praevaleret et hostem in collibus se continentem in campos vellet deducere, quosdam ex militibus suis sub specie perfugarum misit in hostium castra, qui affirmarent exercitum Memnonis tam perniciosa seditione furere, ut subinde aliqua pars eius dilaberetur. Huic affirmationi ut fidem faceret, passim in conspectu hostium iussit parva castella muniri, velut in ea se recepturi essent qui dissidebant. Hac persuasione sollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt et, dum castella temptant, ab equitatu circumventi sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License