Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

19

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

19 Harrybas, rex Molossorum, bello petitus a Bardyli Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum in vicinam regionem Aetoliae famam sparsit, tamquam urbes ac res suas Aetolis concederet. Ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confragosis distribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossorum erant ab Aetolis occuparentur, velut ad praedam festinantes neglectis ordinibus accelerare coeperunt; quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Harrybas ex insidiis fudit fugavitque.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License