Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

20

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

20 T. Labienus C. Caesaris legatus adversus Gallos ante adventum Germanorum, quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens diffidentiam simulavit positisque in diversa ripa castris profectionem edixit in posterum diem. Galli, credentes eum fugere, flumen, quod medium erat, instituerunt transmittere. Labienus circumacto exercitu inter ipsas superandi amnis difficultates eos cecidit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License