Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

23

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

23 Idem Hannibal, cum ad Trebiam in conspectu haberet Semproni Longi consulis castra, medio amne interfluente, saevissima hieme Magonem et electos in insidiis posuit. Deinde Numidas equites ad eliciendam Semproni credulitatem adequitare vallo eius iussit, quibus praeceperat, ut ad primum nostrorum incursum per nota refugerent vada. Hos consul et adortus temere et secutus ieiunum exercitum in maximo frigore transitu fluminis rigefecit. Mox torpore et inedia affectis Hannibal suum militem opposuit, quem ad id ignibus oleoque et cibo foverat; nec defuit partibus Mago, quin terga hostium in hoc ordinatus caederet.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License