Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

25

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

25 Idem Hannibal adversus Iunium dictatorem nocte intempesta DC equitibus imperavit, ut in plures turmas segregati per vices sine intermissione circa castra hostium se ostentarent. Ita tota nocte Romanis in vallo statione ac pluvia, quae forte continua fuerat, inquietatis confectisque, cum receptui signum mane Iunius dedisset, Hannibal suos requietos eduxit et castra eius invasit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License