Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

29

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

29 Scipio Africanus, cum adversa haberet bina hostium castra, Syphacis et Carthaginiensium, statuit Syphacis, ubi multa incendii alimenta erant, adgredi nocte ignemque inicere, ut ea re Numidas quidem ex suis castris trepidantes caederet, Poenos autem, quos certum erat ad succurrendum sociis procursuros, insidiis dispositis exciperet. Utrumque ex sententia cessit, nam tamquam ad fortuitum incendium sine armis procurrentis adortus cecidit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License