IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
30 Mithridates, a Lucullo virtute frequenter superatus, insidiis eum appetiit, Adathante quodam eminente viribus subornato, ut transfugeret et fide parta hosti facinus perpetraret; quod is strenue quidem, sed sine eventu conatus est. Receptus enim a Lucullo in gregem equitum non sine tacita custodia habitus est, quia nec credi subito transfugae nec inhiberi reliquos oportebat. Cum deinde frequentibus excursionibus promptam et enixam operam exhiberet, fide acquisita tempus elegit, quo missa principia quietem omnibus castrensibus dabant praetoriumque secretius praestabant. Casus adiuvit Lucullum. Nam qui ad vigilantem usque admitteretur, fatigatum nocturnis cogitationibus illo tempore quiescentem invenit. Cum deinde, tamquam nuntiaturus subitum aliquid ac necessarium, intrare vellet et pertinaciter a servis valetudini domini consulentibus excluderetur, veritus, ne suspectus esset, equis quos ante portam paratos habebat ad Mithridatem refugit irritus.