Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

33

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

33 Idem adversus Mithridatem in Armenia, numero et genere equitum praevalentem, tria milia levis armaturae et D equites nocte in valle sub virgultis, quae inter bina castra erant, disposuit, prima deinde luce in stationem hostium emisit equites ita formatos, ut, cum universus cum exercitu hostium equitatus proelium inisset, servatis ordinibus paulatim cederent, donec spatium darent consurgendi a tergo ob hoc dispositis. Quod postquam ex sententia contigit, conversis qui terga dedisse videbantur, medium hostem trepidantem cecidit, ipsos etiam equos pedite comminus accedente confodit. Eoque proelio fiduciam regi, quam in equestribus copiis habebat, detraxit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License