Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

34

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

34 Crassus bello fugitivorum apud Cantennam bina castra comminus cum hostium castris vallavit. Nocte deinde commotis copiis, manente praetorio in maioribus castris, ut fallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit et in radicibus praedicti montis constituit; divisoque equitatu praecepit L. Quintio, partem Spartaco obiceret pugnaque eum frustraretur, parte alia Gallos Germanosque ex factione Casti et Cannici eliceret ad pugnam et fuga simulata deduceret, ubi ipse aciem instruxerat. Quos cum barbari insecuti essent, equite recedente in cornua, subito acies Romana adaperta cum clamore procurrit. XXXV milia armatorum eo proelio interfecta cum ipsis ducibus Livius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex et XX, multa spolia, inter quae quinque fasces cum securibus.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License