Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

37

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

37 Idem adversus Pharnastanis Parthos, cum ipse exiguum numerum militum haberet, illis autem fiduciam ex multitudine videret increscere, ad latus castrorum XVIII cohortes in obscura valle posuit, equitatu post terga peditum conlocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit; qui ubi simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarum perduxere, coorta a latere acie praecipitatos in fugam, in his Pharnastanem, interfecit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License