Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

42

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

42 Iphicrates Atheniensis ad Cherronessum, cum sciret Lacedaemoniorum ducem Anaxibium exercitum pedestri itinere ducere, firmissimam manum militum eduxit e navibus et in insidiis conlocavit, naves autem omni[um] tamquam onustas milite palam transnavigare iussit; ita securos et nihil exspectantes Lacedaemonios a tergo ingressus itinere oppressit fuditque.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License