Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

44

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

44 Alcibiades, dux Atheniensium, in Hellesponto adversus Mindarum, Lacedaemoniorum ducem, cum amplum exercitum et plures naves haberet, nocte expositis in terram quibusdam militum suorum, parte quoque navium post quaedam promunturia occultata, ipse cum paucis profectus ita, ut contemptu sui hostem invitaret, eundem insequentem fugit, donec in praeparatas insidias perduceret. Aversum deinde et egredientem in terram per eos, quos ad hoc ipsum exposuerat, cecidit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License